Esdrae Liber Primus*

Caput 3: Versus 4

Feceruntque.ID., ibid.Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi:Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimusHebr. 13..Solemnitatem tabernaculorum.Quae Graece scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quae incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus praecepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine praedicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret.Per ordinem.Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quae enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.
(* Traductions européennes)